- APOMAGDALIAE
- APOMAGDALIAEGraece ἀπομαγδαλίαι, quid sint apud veterem Scholiastem Homeri Odyss. κ. v. 216. ubi de canibus Poeta,Ω῾ς δ᾿ ὅταν ἀμφὶ ἄνακτα κύνες δαίτηςθεν ἰόνταΣαίνωσ᾿ (ἀεὶ γάρ τε φέρει μειλίγμκτα ςθυμοῦ)Ut cum circa herum canes e convivio euntemBlandiuntur. Is enim semper affert animi delinimenta.accurate docet Iul. Pollux his verbis l. 6. c. 14. Οἱ δὲ πάλαι ταῖς καλουμέναις ἀπομαγδαλίαις ἔχρωντο, αἳ ἦσαν τὸ εν τῷ ἄρτῳ μαλακον`, καὶ ςταιτῶδες, εἰς ὃ ἀποψησἀμενοι τοῖς κυσὶν αὐτὸ παρέβαλλον, ὅςθεν καὶ Λακεδαιμόνιοι κυνίδα την` ἀπιμαγδαλίαν καλοῦσιν ὑπόδηλοῖ δὲ καὶ Ο῞μηρος, etc. Apomagdaliis, quas vocant, Veteres utebantur. Eae erant, quod in pane molle et pastaceum est, quô postquam se abster serunt, canibus id proiciebant. Unde est quod apomagdaliam Lacedaemonii cynadem (quasi caninam) vocant. Atque id subinnuit Homerus etc. Atque has panum cupedias, et ut Poeta ait, μειλίγματα θυμοῦ, canes somniare, Piscator apud Theocritum dicit Idyll. 21. eôdem modô pisces se somniare addens,---- ---- Καὶ γὰρ εν ὕπνοις Πασκ κύων ἄρτως μαντἐυεται, ἰχςθύα κ᾿ ἠγων`.Eteinim in somnisOmnis canis panes auguratur, et ego pisces.Ubi vir doctus ἄρτως non probat, et legi mavult ἄγρως, agros. Sed quorsum id? Nam, ut piscator pisces, quidni canis panes somniet, quorum esu impense delectatur: praesertim panum his cupediis, de quibus diximus. Vide quoque Eustathium ad d. l. Hesychium, Plutarchum in Lycurgo, Suidam, Cael. Rhodig. l. 28. c. 1. Erasmum in Adagio, Cams vivens ex magdalia, Alios, laudatos Bocharto Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 55. nec non infra in voce Canis, item in Magdalia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.